您的位置:
0
欢迎光临太原市基督教会网站,桥头街基督教堂欢迎你
   
文章正文
九十五条论纲
来源: | 作者:pmof8655b | 发布时间: 2018-08-21 | 49771 次浏览 | 分享到:

  31. Quam rarus est vere penitens, tam rarus est vere indulgentias redimens, i. e. rarissimus.
  32. Damnabuntur ineternum cum suis magistris, qui per literas veniarum securos sese credunt de sua salute.
  33. Cavendi sunt nimis, qui dicunt venias illas Pape donum esse illud dei inestimabile, quo reconciliatur homo deo.
  34. Gratie enim ille veniales tantum respiciunt penas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.
  35. Non christiana predicant, qui docent, quod redempturis animas vel confessionalia non sit necessaria contritio.
  36. Quilibet christianus vere compunctus habet remissionem plenariam a pena et culpa etiam sine literis veniarum sibi debitam.
  37. Quilibet versus christianus, sive vivus sive mortuus, habet participationem omnium bonorum Christi et Ecclesie etiam sine literis veniarum a deo sibi datam.
  38. Remissio tamen et participatio Pape nullo modo est contemnenda, quia (ut dixi) est declaratio remissionis divine.
  39. Difficillimum est etiam doctissimis Theologis simul extollere veniarum largitatem et contritionis veritatem coram populo.
  40. Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.
  41. Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.
  42. Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie.
  43. Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimereet.
  44. Quia per opus charitatis crescit charitas et fit homo melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior.
  45. Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi vendicat.
  46. Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias effundere.
  47. Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta.
最新文章