您的位置:
0
欢迎光临太原市基督教会网站,桥头街基督教堂欢迎你
   
文章正文
九十五条论纲
来源: | 作者:pmof8655b | 发布时间: 2018-08-21 | 54802 次浏览 | 分享到:

  64. Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.
  65. Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.
  66. Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.
  67. Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.
  68. Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.
  69. Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios cum omni reverentia admittere.
  70. Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent.
  71. Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.
  72. Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.
  73. Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,
  74. Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,
  75. Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem violasset, Est insanire.
  76. Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.
  77. Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.
  78. Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1. Co. XII.
  79. Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.
  80. Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.
  81. Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.
  82. Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?
最新文章