您的位置:
0
欢迎光临太原市基督教会网站,桥头街基督教堂欢迎你
   
文章正文
九十五条论纲
来源: | 作者:pmof8655b | 发布时间: 2018-08-21 | 49960 次浏览 | 分享到:

  13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem.
  14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.
  15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.
  16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt.
  17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni horrorem ita augeri charitatem.
  18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis.
  19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus.
  20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.
  21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena solvi et salvari.
  22. Quin nullam remittit animabus in purgatorio, quam in hac vita debuissent secundum Canones solvere.
  23. Si remissio ulla omnium omnino penarum potest alicui dari, certum est eam non nisi perfectissimis, i.e. paucissimis, dari.
  24. Falli ob id necesse est maiorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pene solute promissionem.
  25. Qualem potestatem habet papa in purgatorium generaliter, talem habet quilibet Episcopus et Curatus in sua diocesi et parochia specialiter.
  26. Optime facit papa, quod non potestate clavis (quam nullam habet) sed per modum suffragii dat animabus remissionem.
  27. Hominem predicant, qui statim ut iactus nummus in cistam tinnierit evolare dicunt animam.
  28. Certum est, nummo in cistam tinniente augeri questum et avariciam posse: suffragium autem ecclesie est in arbitrio dei solius.
  29. Quis scit, si omnes anime in purgatorio velint redimi, sicut de s. Severino et Paschali factum narratur.
  30. Nullus securus est de veritate sue contritionis, multominus de consecutione plenarie remissionis.
最新文章