您的位置:
0
欢迎光临太原市基督教会网站,桥头街基督教堂欢迎你
   
文章正文
九十五条论纲
来源: | 作者:pmof8655b | 发布时间: 2018-08-21 | 49766 次浏览 | 分享到:
(90)对平信徒的这些论点和疑问仅用教皇权来压服,而不用理智来解答,乃是使教会和教皇受敌人耻笑,并使基督徒不愉快。
(91)所以赎罪票若是按照教皇的意旨和精神宣讲的,那么这一切疑问便都要迎刃而解,而且根本就不会发生。
(92)因此那些向基督徒说:『平安,平安』,实则没有平安的先知滚开去罢!
(93)那些向基督徒说:『十字架,十字架』,而自己不背十字架的先知,永别了!
(94)基督徒应当听劝,努力跟从他们的领袖基督,经历痛苦,死亡,和地狱。
(95)所以他们进入天堂,要靠经历许多艰难,而不靠人平安的保证。


拉丁原文
"Disputatio pro Declaratione Virtutis Indulgentiarum."
aliter dictum "95 Theses"
  by Martin Luther
  Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen.
  1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo `Penitentiam agite &c.' omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit.
  2. Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi.
  3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.
  4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.
  5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit.
  6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret.
  7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.
  8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi.
  9. Inde bene nobis facit spiritus sanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.
  10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reservant.
  11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis seminata.
  12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis.
最新文章